File: caesar.txt

package info (click to toggle)
collatinus 7.14-3
  • links: PTS
  • area: main
  • in suites: etch, etch-m68k, lenny
  • size: 11,580 kB
  • ctags: 1,114
  • sloc: xml: 233,732; python: 7,114; pascal: 2,579; ml: 1,400; makefile: 98
file content (14 lines) | stat: -rw-r--r-- 759 bytes parent folder | download
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
sunt item, quae appellantur alces. harum est consimilis 
capris figura et varietas pellium, sed magnitudine 
paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura 
sine nodis articulisque habent. neque quietis causa procumbunt 
neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere 
sese aut sublevare possunt. his sunt arbores pro cubilibus; 
ad eas se adplicant atque ita paulum modo reclinatae 
quietem capiunt. quarum ex vestigiis cum est animadversum 
a venatoribus quo se recipere consuerint, omnes 
eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, 
tantum ut summa species earum stantium relinquatur. 
huc cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores 
pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.    
Caes., De Bello Gallico, 6.27